- SATELLES
- SATELLESin Glossis Graeco-Lat. Βασιλικοῦ σώματος φύλαξ, Imperatorii seu Regii corporis custos. Solebant enim illi Regium solium circumdare et Principis latus tueri. Unde Stat. Theb. l. 2. v. 384. de Etheocle,------ Ibi durum Etheoclea cernitSublimen solio, septumque horrentibus armis:Iura ferus Populo trans legem, ac tempora RegniIam fratris de parte dabat. ---- ----H. e. residentem in solio paterno et satellitio Regio stipatum, Commentat. vet. Et Claudian.Non sic excubiae, non circumstantia pila,Quam tutatur amor.Sic Lucianus Necromant. Τὸν μὲν γὰρ λαβλιοῦ???α ἡ τύχη βασιλκῶς διεσκέυασε, τιάραν δὲ ἐπιθεῖσα, καὶ δορυφόρους παραδοῦ???α καὶ τὴν κεφαλην` ςτέψα???α τῷ διαδήματι. Hunc quidem exceptum Fortuna regifice ornavit, tiarâque impositâ et additis ei satellitibus, caput diademate einxit. Ubi Δορυφόροι Satellites exponuntur, in iisdem Glossis, quasi, Hastiferi; quod hôc armorum genere potissimum uterentur. Cuiusmodi Satellitium Regium insigne fuisse habitum, notat de Sulla Appianus Civilium l. 1. Αὐτος δ᾿ οἷα δὴ βασιλεύων Δκτάτωρ ἐπὶ τοῖς Υ῾πάτοις ἦν. πελέκεις τε γὰρ ἐφέροντο πρὸ αὐτοῦ, οἷα Δικτάτωρος εἴκο???ι καὶ τέςςαρες, ὅσοι καὶ τῶ πάλαι βα???ιλέωνἡγοῦτο καὶ φυλακην` τȏυ σώματος περιέθετο πολλην`. Ipse autem, velut imperans Dictator inter Consules erat. Secures enim ante ipsum, veluti Dictatorem, gestabantur viginti quatuor: quot numerô Regibus olim praeferebantur, insuper Satellitio stipatus erat numeroso. Τοὺς περὶ τὸν Βασιλέα ορυφόρους, vocat Herodian. l. 1. c. 2. a corpore nempe Regio non discedentes. Invexit autem Romae Satellitum usu Tarquinius Superbus, tyrannidis verae signum ac praesidium, qua de re vide Dionys. l. 4. Decrescente dein Româ abusus eousque extensus, ut Regiam quacumque causâ ingredientium sinus vestesque excuterentur, ut videre est apud Sueton. in Vespasiano c. 12. etc. Pulchre Imperatorium Satellitium Corippus descripsit l. 3.------ ------ miratur Barbara pubesIngentes adstare viros, scuta aurea cernunt,Pilaque suspiciunt alto splendentia ferroAurea, et auratos conos, cristasque rubentes.Horrescunt lanceas, saevasque instare secures,Coeteraque egregiae spectant miracula pompae,Et credunt aliud Romana Palatia caelum.Apud Caspar. Barthium Animadv. ad Statium d. l. Vide quoque infra in voce Scurra, item supra in vocibus, Armiger, Buccellarius etc. Addam hîc saltem, ex Car. du Fresne, insignem locum, qui occurrit in Annalibus Fuldensibus A. C. 880. Normanni superiores exsistentes, duos Episcopos --- et duodecim Comites his nominibus appellatos ---- occiderunt. Praeterea 18. Satellites Regios cum suis hominibus prostraverunt, quorum ista sunt nomina etc. Ubi Satellitum nomine ei videntur intelligi Palatini Proceres dignitate tamen Comitibus inferiores, sed quibus alii suberant: adeo ut Regii corporis custodiae Praefectos fuisse coniciat, eosque quos hodie Capitaines des Gardes Galli vocant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.